- SACRA Ficus
- SACRA Ficusapud Dionysium, ubi de statua Navii Auguris, quam ex aere in Foro Romano positam ait ante Curiam, iuxta Sacram ficum, Καὶ ἵνα μνήμης αἰωνίου τυγχάνῃ παρα τῶ ἐπιγινομένων, ἐικόνα καταςκευάςας αὐτοῦ χαλκην̑ διέςτηςεν ἐπὶ τῆς ἀγορᾶς, ἡ καὶ εἰς ἐμὲ ἦν ῏ετι πρὸ τȏυ βουλευτηρίου κειμένἠ πληςίον τῆς ἱερᾶς ςυκῆς. Et ut aeterna huius rei extaret menoria, statuam confecit ex aere eamque in Foro erexit, quae et ad mea tempora adhuc ante Curiam perdurat, haud procul a Sacra Ficu; Plinio l. 15. c. 18. est Ficus Ruminalis, sub qua Lupa Romulum Remumque lactâsse deprehensa est: sed factum id non in Comitio, ubi Ficus Sacra erat, verum in Germalo haud procul, a Sacro Luco, de quo supra. Itaque potius Ficus fuit, quae ad aram, sub quae novacula ac cos Navii defossa, enata est. Hanc magnâ religione coluêre Romani, Navii monitu: quae proin, ubi exaruerat, rursus serebatur a Sacerdotibus, donec Neronis Imperiô anno Urb. Cond. 811. totum hoc ficetum, cuius Festus in Fragm. meminit, penitus exaruit, uti Tacitus narrat Annali 13. c. ult. postquam super octingentos et quadraginta annos viguisset: Populus tamen hanc Ruminalem fuisse, credidisse videtur: unde et Tacitus, aliique Auctores, praeter Plinium memoratum, cam Ruminalem vocant; sed refragante Liviô l. 1. c. 4. et Varrone, l. 4. de LL. qui exactius de ea scripsêre. Salmas. ad Solin. p. 1137.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.